monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 207

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 207
Et tunc, poenitentia illa quae cor ipsius ita illustraverat peracta, redeat in amore castitatis ad illos qui se fideliter ab immunditia pollutionis defendunt, et sacramentum illud quod totum in sanctitate est digne et honorifice adeat. Sed homo ille qui tam dormiendo quam vigilando fortiter in libidine ardet, caveat ne ardori suo incendium subministret. Quomodo? Scilicet escis illis quae sibi succum libidinis offerunt, se non inflammet, sed a carnibus illis quae sine tegmine nudae de matribus suis, id est de pecoribus, egressae sunt humiliter abstineat; quia in ipsis fervor ardoris est, qui tantus non est in carne volucrum quae sine tegmine non egreditur, sed cum tegmine teste fracto ovo nascitur.